Joomla Slide Menu by DART Creations
 
Benefícios espirituais

Graças concedidas pela Santa Sé Apostólica à Confraria da Rainha Santa Isabel

1. Sumário das Indulgências que podem lucrar os irmãos desta Confraria.

PLENÁRIAS

Os Sumos Pontífices Gregório XIII e Alexandre VII concederam indulgência plenária aos irmãos desta Confraria:

1º No dia da entrada de cada um na Irmandade, confessando-se e comungando;

In articulo mortis, invocando com ânimo penitente o nome de Jesus, ao menos com o coração, não o podendo fazer com os lábios;

3º No dia da Rainha Santa Isabel, visitando, depois de se terem confessado e comungado, o altar da mesma santa rainha e orando ali pela concórdia entre os príncipes cristãos, pela extirpação das heresias e pela exaltação da santa madre Igreja.

 

OUTRAS INDULGÊNCIAS

O Núncio de Sua Santidade, Pompeu Zambicário, em virtude da autoridade apostólica que para isso tinha, concedeu aos fiéis que nos dias abaixo designados visitarem a igreja onde jaz o corpo da Rainha Santa, depois de se terem confessado e comungado a seu tempo e ali rezarem três vezes o Pai-nosso e a Avé Maria, todas as indulgências que nesses dias se lucram nas igrejas de Roma, as quais são muitas e muito grandes. Os dias são os seguintes:

24 de Junho (São João Baptista),

29 de Junho (São Pedro e São Paulo),

4 de Julho (Rainha Santa Isabel),

5, 6, 7, 8, 9, 10 e 11 de Julho (oitavário da Rainha Santa Isabel, na forma extraordinária do Rito Romano),

12 de Agosto (Santa Clara),

24 de Agosto (São Bartolomeu) e

30 de Setembro (São Jerónimo).

 

INDULGÊNCIAS PARCIAIS

De 7 anos e 7 quarentenas

Concedida pelo Papa Alexandre VII aos irmãos que, depois de se terem confessado e comungado, visitarem a igreja do Mosteiro de Santa Clara-a-aNova e aí orarem em quaisquer dos seguintes dias:

19 de Março (São José),

15 de Agosto (Assunção da Virgem Maria),

4 de Outubro (São Francisco de Assis) e

1 de Novembro (Todos os Santos).

 

De 1 ano e 1 quarentena

O Papa Urbano VIII concedeu esta indulgência aos fiéis que, confessados, visitarem o túmulo da Rainha Santa, no dia 4 de Julho.

 

De 60 dias

Concedida pelos Sumos Pontífices Gregório XIII e Alexandre VII aos irmãos desta Confraria, todas as vezes que, achando-se nas devidas disposições, praticarem algum dos seguintes actos:

- Participar na Missa ou Ofícios divinos na igreja do Mosteiro de Santa Clara-a-Nova;

- Comparecer nas reuniões da Confraria, quer sejam públicas, quer privadas;

- Hospedar algum pobre;

- Reconciliar inimigos, ou concorrer para a sua reconciliação;

- Acompanhar à sepultura algum defunto;

- Participar em alguma procissão;

- Acompanhar o Santíssimo Sacramento, quando é levado aos enfermos, ou, não podendo acompanhá-Lo, rezar ao menos o Pai-nosso e a Avé Maria;

- Recitar 5 vezes o Pai Nosso e a Avé Maria pelas almas dos irmãos defuntos;

- Conduzir ao caminho da salvação algum transviado;

- Ensinar a doutrina cristã a alguém que a ignore;

- Praticar alguma outra obra de piedade ou caridade.

 

De 40 dias

O Sumo Pontífice Urbano VIII concedeu aos fiéis que, confessados, visitarem o túmulo da Rainha Santa em qualquer dos dias do Oitavário da sua festa (5, 6, 7, 8, 9, 10 e 11 de Julho), uma indulgência de 40 dias.

 

2. Bula do Papa Gregório XIII, onde se concedem in perpetuum indulgências aos irmãos da Confraria da Rainha Santa, erecta na igreja do Mosteiro de Santa Clara de Coimbra, que praticarem alguns actos religiosos, mencionados no documento.

(7 de Outubro de 1581)

Gregorius Episcopus servus servorum Dei – Vniversis Christi fidelibus, presentes litteras inspecturis, Salutem et Apostolicam Benedictionem. – De salute gregis dominici curae nostrae, meritis licet imparibus, divina dispositione commissi, sollicitis studiis cogitantes, fideles singulos ad pia opera exercenda spiritualibus muneribus, Indulgentiis videlicet et peccatorum Remissionibus, libenter invitamus, ut per eorundem operum exercitium, abolita macula delictorum, ad aeternae beatitudinis gaudia pervenire mereantur. Cupientes igitur, ut ecclesia sanctae Clarae, prope et extra muros Colimbrienses, in qua, sicut accepimus, una pia et devota utriusque sexus Christi fidelium Confraternitas, sub invocatione sanctae Elisabeth, «Reginae Sanctae» nuncupatae, canonice instituta existit, cuius Administratores et Confratres, ex laudabili consuetudine dictae Confraternitatis, Missas et alia suffragia pro eorumdem Confratrum defunctorum animabus celebrare faciunt, aliaque pia et caritatis opera, tam erga Confratres huiusmodi, quam alios Christi fideles, exercere consueverunt, congruis frequentetur honoribus, ipsaque Confraternitas in honorem Dei numerosior evadat, utque ipsi Confratres et alli Christi fideles eo libentius ad ecclesiam huiusmodi devotionis causa confluant, quo exinde dono celestis gratiae conspexerint se uberius esse refectos, de omnipotentis Dei misericordia ac beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius auctoritate confisi, omnibus et singulis utriusque sexus Christi fidelibus vere poenitentibus et confessis, qui in Confratres dictae Confraternitatis de cetero admittentur, die admissionis eorum, si sanctissimum Eucharistiae Sacramentum sumpserint, et etiam in ipsorum etiam admissorum Confratrum et cuiuslibet eorum obitus diebus, etiam vere poenitentibus et confessis, in eorum mortis articulo constitutis, ac eisdem et pro tempore existentibus dictae Confraternitatis Confratribus, qui dictam ecclesiam, et altare sanctae Elisabeth situm in dicta ecclesia, die festivitatis eiusdem sanctae Elisabeth, quae die quarta mensis Julii singulis annis celebrari consuevit, a primis Vesperis usque ad occasum solis festivitatis eiusdem, devote visitaverint, si dictum Sacramentum etiam sumpserint, necnon omnibus et singulis aliis utriusque sexus Christi fidelibus, si, vere poenitentes et confessi, sacramentum praedictum etiam sumpserint, ac ecclesiam at altare huiusmodi die festivitatis predictae, ut praefertur, etiam visitaverint, et inibi preces ad Deum pro sanctae Romanae Ecclesiae exaltatione, catholicae fidei propagatione, Christianorumque Principum pace et concordia, devote effuderint, quo die prefato id fecerint, plenariam omnium et singulorum peccatorum suorum Indulgentiam et Remissionem apostolica auctoritate tenore presentium elargimur. Et insuper omnibus et singulis Confratribus praedictis, qui dominicis et aliis festivis aut ferialis diebus celebrationi Missarum, aut aliorum divinorum Officiorum, in dicta ecclesia et more Confraternitatis celebrandorum, etiam devote interfuerint, seu quoties ad aliquod pium opus peragendum se congregaverint, seu cadavera defunctorum ad sepulturam associaverint, quoties id fecerint, sexaginta dies de eis iniunctis aut alias quomodolibet debitis poenitentiis misericorditer in Domino relaxamus. Praesentibus, quoad non Confratres visitantes dictam ecclesiam  ad quinquennium tantum, quoad vero alia praemissa peragentes perpetuis futuris temporibus valituris. Volumus autem quod, si dictam ecclesiam visitantibus, et Confratribus praedictis, aliqua alia Indulgentia in perpetuum vela d certum tempus nondum elapsum duratura, per nos concessa fuerit, praesentes litterae nullius sint roboris vel momenti. Datum Tusculi, anno Incarnationis dominicae millesimo quingentesimo octagesimo primo, Nonis Octobris, Pontificatus nostri anno decimo.

G. pro  Deo                  (Quatro assinaturas)                           B. Eugenius.

C. Helenus

(Lugar do selo de chumbo, pendente por cordões vermelhos e amarelos)

 

 

3. Breve do Papa Alexandre VII, concedendo indulgências aos irmãos da Confraria da Rainha Santa Isabel.

(15 de Novembro de 1655)

Alexandre PP. VII. Ad perpetuam rei memoriam.

Cum, sicut accepimus, in Ecclesiae Monasterii Monialium sanctae Clarae civitatis Colimbriensis una pia et devota utriusque sexua Christi fidelium Confraternitas, sub invocatione sanctae Elisabeth Reginae Portugaliae, non tamen pro hominibus unius specialis artis, canonice erecta, seu erigenda, existat, cuius Confratres et Consorores, quam plurima pietatis et caritatis opera exercere consueverunt, Nos, ut Confraternitas praedicta maiora in dies suscipiat incrementa, de omnipotentis Dei misericordia, beatorumque Petri et Pauli Apostolorum eius auctoritate confisi, omnibus utriusque sexus Christi fidelibus, qui dictam Confraternitatem in posterum ingregientur, die primo eorum ingressus, si vere poenitentes et confessi sanctissimum Eucharistiae sacramentum sumpserint, plenariam, ac eisdem nunc, et pro tempore existentibus Confratribus et Consororibus, in cuiuslibet eorum mortis articulo, si vere quoque poenitentes et confessi, ac sacra Communione refecti, vel quatenus id facere nequiverint, saltem contriti, nomen Jesu ore, si potuerint, sin minus corde, devote invocaverint, etiam plenariam; Nec non tam descriptis, quam pro tempore describendis in dicta Confraternitate Confratribus et Consororibus vere similiter poenitentibus et confessis, ac eadem sacra Communione refectis, qui Confraternitatis praedictae ecclesiam vel capellam, seu oratorium, die festo eiusdem sanctae Elisabethae a primis Vesperis usque ad occasum solis festi huiusmodi, singulis annis, devote visitaverint, et ibi pro Christianorum Principum concordia, haeresum extirpatione, ac sanctae matris Ecclesiae exaltatione, pias ad Deum preces effuderint, plenariam omnium peccatorum suorum Indulgentiam, et Remissionem misericorditer in Domino concedimus. Insuper dictis Confratribus et Consororibus vere pariter poenitentibus et confessis, ac eadem sacra Communione refectis, ecclesiam, vel capellam, seu oratorium huiusmodi, in Assumptionis beatae Mariae Virginis, sanctorum Josephi, et Francisci, et celebritatis omnium Sanctorum, festis diebus, ut praedicitur, visitantibus et orantibus, quo die praedictorum id egerint, septem annos, et totidem quadragenas. Quoties vero Missis, et alliis divinis Officiis in dicta ecclesia, vel capella, seu oratório, pro tempore celebrandis, et recitandis seu Congregationis publicis, vel privatis, eiusdem Confraternitatis ubiuis faciendis, interfuerint, aut pauperes hospitio susceperint, vel pacem inter inimicos compusuerint, seu componi fecerint, aut procuraverint; nec non  etiam, qui corpora defunctorum, tam Confratrum et Consororum dictae Confraternitatis, quam aliorum, ad sepulturam associaverint, aut quascumque processiones de licentia Ordinarii faciendas, Sanctissimumque Eucharistiae Sacramentum, tam in Processionibus, quam cum ad infirmos, aut alias ubicumque et quomodocumque pro tempore deferetur, comitati fuerint, aut, si impediti, campanae ad id signo dato, semel Orationem Dominicam, et Salutationem Angelicam dixerint, aut etiam quinquies Orationem, et Salutationem, easque pro animabus defunctorum Confratrum et Consororum huiusmodi recitaverint, aut devium aliquem ad viam salutis reduxerint, et ignorantes praecepta Dei, et ea, quae ad salutem sunt, docuerint, aut quodcumque aliud pietatis et caritatis opus exercuerint, toties, pro quolibet praedictorum operum, sexaginta dies de iniunctis eis, seu alias quomodolibet debitis poenitentiis, in forma Ecclesiae consueta, relaxamus. Praesentibus in perpetuum valituris. Volumus autem ut, si alias dictis Confratribus et Consororibus, praemissa peragentibus, aliqua alia Induldentia perpetuo, vela d tempus nondum elapsum duratura, concessa fuerit, praesentes nullae sunt, utque, si dicta Confraternitas alicui Archiconfraternitati aggregata iam sit, vel in posterum aggregetur, seu quavis alia ratione uniatur, aut etiam quomodolibet instituatur, priores, et quaevis aliaer litterae Apostolicae, illis nullatenus suffragentur, sed ex tunc, eo ipso, nullae siunt. Datum Romae apud sanctam Mariam Maiorem, sub annulo Piscatoris, die decima quinta Novembris mellesimi sexcentesimi quinquagesimi quinti. Pontificatus nostri anno primo.

Gualterius

(Pública forma extraída do original pelo notário apostólico, pe. Mateus Neto).

 

 

Notícias Ecclesia: